Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. causa viae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi
  2. praebuerant aditus, et protinus ille tyranno
  3. nuntius exstinctae miserando vulnere prolis.
  4. [*](alis amplexa Pω: agilis complexa Lachmann: aulis Garrod, who brackets volucres recens as a parenthesis. Certainly the repetition of alas alis is odd, but a characteristic of Statius. )[*](ecce Pω: haec est Phillimore. )
    v.2.p.56
  5. ergo adsunt comites — pro fors et caeca futuri
  6. mens hominum! — regique favent; sed Lemnos ad aures
  7. ut primum dictusque Thoas, per tela manusque
  8. inruerant, matremque avidis complexibus ambo
  9. diripiunt flentes alternaque pectora mutant.
  10. illa velut rupes immoto saxea visu
  11. haeret et expertis non audet credere divis.
  12. ut vero et vultus et signa Argoa relictis
  13. ensibus atque umeris amborum intextus Iason,
  14. cesserunt luctus, turbataque munere tanto