Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ille refert: ‘equidem non vos ad moenia Thebes
  2. rebar, at [*]() hostiles huc advenisse catervas,
  3. pergite in exscidium, socii si tanta voluptas
  4. sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum
  5. templa Iovis — quid enim haud licitum? — ferat impius ignis,
  6. si vilem, tanti premerent cum pectora luctus,
  7. in famulam ius esse ratus dominoque ducique,
  8. sed videt haec, videt ille deum regnator, et ausis
  9. sera quidem, manet ira tamen.’ sic fatus, et arces
  10. respicit, atque illic alio certamine belli
  11. tecta fremunt; volucres equitum praeverterat alas
  12. [*](vittae BQ2: vitae PDNQ. )[*](ausus P: audes ω: ausis Kohbmann. )[*](at Barth: et Pω. )
    v.2.p.54
  13. Fama recens, geminos alis amplexa [*]() tumultus:
  14. illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto,
  15. sic meritam Hypsipylen iterant, creduntque, nec irae
  16. fit mora, iamque faces et tela penatibus instant,
  17. vertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum
  18. cum Iove cumque aris; resonant ululatibus aedes
  19. femineis, versusque dolor dat terga timori,
  20. Alipedum curru sed enim sublimis Adrastus
  21. secum ante ora virum fremibunda Thoantida portans