Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. intactum, Crenaee, comis, quibus ubera mecum
  2. obliquumque a patre genus, fortemque, timebam
  3. quem desponsa, Gyan vidi lapsare eruentae
  4. vulnere Myrmidones, quodque inter serta torosque
  5. barbara ludentem fodiebat Epopea mater.
  6. fiet super aequaevum soror exarmata Lyeaste
  7. Cydimon, heu similes perituro in corpore vultus
  8. aspiciens floremque genae et quas finxerat auro
  9. ipsa comas, cum saeva parens iam coniuge fuso
  10. adstitit impellitque minis atque ingerit [*]() ensem.
  11. ut fera, quae rabiem placido desueta magistro
  12. [*](Other edd. read (nam dubito) casus? )[*](non solvit Pω: solvit sua V. )[*](ingerit P (in margin): inserit Pω. )
    v.2.p.20
  13. tardius arma movet stimulisque et verbere crebro
  14. in mores negat ire suos, sic illa iacenti
  15. incidit undantemque sinu conlapsa cruorem
  16. excipit et laceros premit in nova vulnera crines.
  17. ut vero Alcimeden etiamnum in murmure truncos
  18. ferre patris vultus et egentem sanguinis ensem
  19. conspexi, riguere comae atque in viscera saevus
  20. horror iit: meus ille Thoas, mea dira videri
  21. dextra mihi! extemplo thalamis turbata paternis