Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. — venimus innumera e fato [*]() debere cohortes,
  2. quem non ipse deum sator aspernetur honorem,
  3. dic age, quando tuis alacres absistimus undis,
  4. quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?
  5. dic, quis et ille pater? neque enim tibi numina longe,
  6. transierit fortuna licet, maiorque per ora
  7. sanguis, et adflicto spirat reverentia vultu.’
  8. Ingemit, et paulum fletu cunctata modesto
  9. Lemnias orsa refert: ‘immania vulnera, rector,
  10. integrare iubes, Furias et Lemnon et artis
  11. arma inserta toris debellatosque pudendo
  12. ense mares; redit ecce nefas et frigida cordi
  13. Eumenis. o miserae, quibus hic furor additus! o nox!
  14. o pater! illa ego nam, pudeat ne forte benignae
  15. hospitis, illa, duces, raptum quae sola parentem
  16. occului. quid longa malis exordia necto?
  17. et vos arma vocant magnique in corde paratus,
  18. hoc memorasse sat est: claro generata Thoante
  19. servitum Hypsipyle vestri fero capta Lycurgi.’
  20. Advertere animos, maiorque et honora videri