Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. stabat et admoti nixus Polynicis in hastam:
  2. at tamen, o quaecumque es ait, ‘cui — gloria tanta
  3. — venimus innumera e fato [*]() debere cohortes,
  4. quem non ipse deum sator aspernetur honorem,
  5. dic age, quando tuis alacres absistimus undis,
  6. quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?
  7. dic, quis et ille pater? neque enim tibi numina longe,
  8. transierit fortuna licet, maiorque per ora
  9. sanguis, et adflicto spirat reverentia vultu.’
  10. Ingemit, et paulum fletu cunctata modesto
  11. Lemnias orsa refert: ‘immania vulnera, rector,
  12. integrare iubes, Furias et Lemnon et artis
  13. arma inserta toris debellatosque pudendo
  14. ense mares; redit ecce nefas et frigida cordi
  15. Eumenis. o miserae, quibus hic furor additus! o nox!
  16. o pater! illa ego nam, pudeat ne forte benignae
  17. hospitis, illa, duces, raptum quae sola parentem
  18. occului. quid longa malis exordia necto?
  19. et vos arma vocant magnique in corde paratus,
  20. hoc memorasse sat est: claro generata Thoante