Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. quamquam expleta sitis, bibitur tamen, agmina bello
  2. decertare putes iustumque in gurgite Martem
  3. perfurere aut captam tolli victoribus urbem.
  4. Atque aliquis regum medio circumfluus amni:
  5. ‘silvarum, Nemea. longe regina virentum,
  6. lecta Rivis sedes, quam tu non Herculis actis
  7. dura magis, rabidi cum colla comantia monstri
  8. augeret et tumidos animam angustaret in artus!
  9. hac saevisse tenus populorum in coepta [*]() tuorum
  10. sufficiat: tuque o cunctis insuete domari
  11. solibus, aeternae largitor corniger undae,
  12. laetus eas, quacumque domo gelida ora resolvis
  13. immortale tumens; neque enim tibi cana repostas
  14. Bruma nives raptasque alio de fonte refundit
  15. Arcus aquas gravidive indulgent nubila Cori.
  16. sed tuus et nulli ruis expugnabilis astro.
  17. [*](tori P: toros eo (se. alveum). )[*](in coepta Schrader: incepta PD, incoepta BQN. )
    v.1.p.570
  18. te nec Apollineus Ladon nec Xanthus uterque
  19. Spercheusque minax Centaureusque Lycormas
  20. praestiterint; tu pace mihi, tu nube sub ipsa
  21. armorum festisque super celebrabere mensas—