Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Hypsipyles; illi quamvis et ad ubera Opheltes
  2. non suus. Inachii proles infausta Lycurgi.
  3. dependet—neglecta comam nec dives amictu—
  4. regales tamen ore notae, nec mersus acerbis
  5. exstat honos, tunc haec adeo stupefactus Adrastus:
  6. ‘diva potens nemorum—nam te vultusque pudorque
  7. mortali de stirpe negant—. quae laeta sub isto
  8. igne poli non quaeris aquas, succurre propinquis
  9. gentibus: Arquitenens seu te Latonia casto
  10. de grege transmisit thalamis, seu lapsus ab astris
  11. non humilis fecundat amor—neque enim ipse deorum
  12. arbiter Argolidum thalamis novus—. aspice maesta
  13. agmina. nos ferro meritas exscindere Thebas
  14. mens tulit, imbelli sed nunc sitis aspera fato
  15. submittitque animos et inertia robora carpit
  16. da fessis in rebus opem, seu turbidus amnis,
  17. seu tibi foeda palus; nihil hae in sorte pudendum,
  18. v.1.p.564
  19. nil humile est: tu nunc Ventis pluvioque rogaris
  20. pro Iove, tu refugas vires et pectora bellis
  21. exanimata reple: sic hoc tibi sidere dextro