Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et cava ferventi durescunt flumina limo.
  2. aegra solo macies, teucrique in origine culmi
  3. inclinata seges, deceptum margine ripae
  4. v.1.p.560
  5. stat pecus, atque amnes quaerunt armenta natatos.
  6. sic ubi se magnis refluus suppressit in antris
  7. Nilus et Eoae liquentia pabula brumae
  8. ore premit, fumant desertae gurgite valles
  9. et patris undosi sonitus exspectat hiulca
  10. Aegyptus, donec Phariis alimenta rogatus
  11. donet agris magnumque inducat messibus annum.
  12. Aret Lenia nocens, aret Lyrcius et ingens
  13. Inachus advolvensque natantia saxa Charadrus
  14. et numquam in ripis audax Erasinus et aequus
  15. fluctibus Asterion, ille alta per avia notus
  16. audiri et longe pastorum rumpere somnos.[*]()
  17. una tamen tacitas sed iussu numinis undas
  18. haec quoque secreta nutrit Langia sub umbra,
  19. nondum illi raptus dederat lacrimabile nomen
  20. Archemorus, nec fama deae; tamen avia servat
  21. et nemus et fluvium; manet ingens gloria Nympham,