Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. canities tenuesque impelli sanguine vultus,
  2. nec iam firmanti baculo nec virgine fida
  3. nititur, erectusque solo ‘desiste canendo.
  4. nata’ ait, ‘externae satis est mihi lucis, inertes
  5. discedunt nebulae, et vultum niger exsilit [*]() aer.
  6. umbrisne an supero dimissus Apolline complet
  7. spiritus? en video quaecumque audita, sed ecce
  8. maerent Argolici deiecto lumine manes!
  9. torvus Alias Proctusque nocens mitisque Phoroneus
  10. truncatusque Pelops et saevo pulvere sordens
  11. Oenomaus largis umectant imbribus ora.
  12. auguror hinc Thebis belli meliora. Quid autem
  13. hi grege condenso, quantum arma et vulnera monstrant.
  14. pugnaces animae, nobis in sanguine multo
  15. oraque pectoraque et falso clamore levatas
  16. intendunt sine pace manus? rex, fallor, an hi sunt
  17. quinquaginta illi? cernis Chthoniumque Chrominque
  18. Phegeaque et nostra praesignem Maeona lauro,
  19. ne saevite, duces, nihil hic mortalibus ausum,
  20. credite, consiliis: hos ferrea neverat annos