Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. suspiranda domus; galeis iuvat oscula clusis
  2. [*](angustum verno ω: augusto vernum P. )
    v.1.p.508
  3. inserere amplexuque truces deducere conos.
  4. illi, quis ferrum modo, quis mors ipsa placebat,
  5. dant gemitus fractaque labant singultibus ira.
  6. sic ubi forte viris longum super aequor ituris,
  7. cum iam ad vela noti et scisso redit ancora fundo,
  8. haeret amica manus: certant innectere collo
  9. brachia, manantesque oculos hinc oscula turbant,
  10. hinc magni caligo maris, tandemque relicti
  11. stant in rupe tamen; fugientia carbasa visu
  12. dulce sequi, patriosque dolent crebrescere ventos.
  13. stant tamen, et nota puppim de rupe salutant.[*]()
  14. Nunc mihi. Fama prior mundique arcana Vetustas,
  15. cui meminisse ducum vitasque extendere curae,
  16. pande viros, tuque o nemoris regina seniori.
  17. Calliope, quas ille manus, quae movent arma
  18. Gradivus, quantas populis solaverit urbes,
  19. sublata molire lyra: neque enim altior ulli
  20. mens hausto de fonte venit, rex tristis et aeger
  21. pondere curarum propiorque abeuntibus annis