Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. praecipiat: pavet Ossa vias, pecudesque feraeque
  2. procubuere metu; non ipsis fratribus horror
  3. afuit, ingenti donec Peneia saltu
  4. stagna subit magnumque obiectus detinet amnem.
  5. Quis numerum ferri gentisque et robora dictu
  6. aequarit mortale sonans? suus excit in arma
  7. [*](ter niveum scandente Pω: nivea N, candente Heinsius. )
    v.1.p.518
  8. antiquam Tiryntha deus; non fortibus illa
  9. infecunda viris famaque [*]() immanis alumni
  10. degenerat, sed lapsa situ fortuna, neque addunt
  11. robur opes; rarus vacuis habitator in arvis
  12. monstrat Cyclopum ductas sudoribus arces,
  13. dat tamen haec iuvenum tercentum pectora, vulgus
  14. innumerum bello, quibus haud ammenta nec enses
  15. triste micant: flavae capiti tergoque leonum
  16. exuviae gentilis honos, et pineus armat
  17. stipes, inexhaustis artantur tela pharetris.
  18. Herculeum paeana canunt, vastataque monstris
  19. omnia; frondosa longum deus audit ab Oeta
  20. dat Nemea comites, et quas in proelia vires
  21. sacra Cleonaei cogunt vineta Molorchi.