Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. huic quoque praesentes Aetolis urbibus adfert
  2. belli fama viros: sensit scopulosa Pylene
  3. fletaque cognatis avibus Meleagria Pleuron
  4. et praeceps Calydon, et quae Iove provocat Iden
  5. Olenos, Ioniis et fluctibus hospita portu
  6. Chalcis et Herculea turpatus gymnade vultus
  7. amnis; adhuc imis vix truncam adtollere frontem
  8. ausus aquis glaucoque caput submersus in antro
  9. maeret, anhelantes aegrescunt pulvere ripae,
  10. omnibus aeratae propugnant pectora crates,
  11. pilaque saeva manu, patrius stat casside Mavors,
  12. undique magnanimum pubes delecta coronant
  13. Oeniden. hilarem bello notisque decorum
  14. vulneribus; non ille minis Polynicis et ira
  15. inferior, dubiumque adeo, cui bella gerantur.
  16. Maior at inde novis it Doricus ordo sub armis,
  17. qui ripas, Lyrcie, tuas. tua litora multo
  18. vomere suspendunt, fluviorum ductor Achivum,
  19. Inache—Persea neque enim violentior exit
  20. amnis humo, cum Taurum aut Pleiadas hausit aquosas