Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. non equidem effreno iuvenis clamore profani
  2. dictorumque metu. licet hic insana minetur,
  3. elicior tenebris; alio mihi debita fato
  4. summa dies, vetitumque dari mortalibus armis,
  5. sed me vester amor nimbisque arcana profari
  6. Phoebus agit; vobis ventura atque omne. quod ultra est.
  7. pandere maestus eo; nam te. vesane. moueri
  8. ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo.
  9. quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma,
  10. quo rapitis? quae vos Furiarum verbera caecos
  11. exagitant? adeone animarum taedet? et Argos
  12. exosi? nil dulce domi r nulla omina curae?
  13. quid me Persei secreta ad culmina montis
  14. ire gradu trepido superumque inrumpere coetus
  15. egistis? potui pariter nescire, quis armis
  16. v.1.p.498
  17. casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis,
  18. quae mihi. consulti testor penetralia mundi
  19. et volucrum adfatus et te, Thymbraee, vocanti
  20. non alias tam saeve mihi, quae signa futuri
  21. pertulerim: vidi ingentis portenta ruinae,