Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ut primum invisi cupido data copia regis:
  2. ‘hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus
  3. infelicem animam, sive haec sententia divum,
  4. seu fortuna fuit; seu, quod pudet ira fateri,
  5. vis invicta viri. vix credo et nuntius: omnes
  6. procubuere, omnes, noctis vaga lumina testor
  7. et socium manes et te, mala protinus ales,
  8. qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu
  9. crudelem veniam atque inhonorae munera lucis,
  10. sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri
  11. Atropos atque olim non haec data ianua leti
  12. eripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitae
  13. pectora et extremam nihil horrescentia mortem
  14. aspicias: bellum infandum ominibusque negatam
  15. movisti, funeste, aciem; dum pellere leges,
  16. et consanguineo gestis [*]() regnare superbus
  17. exsule, te series orbarum excisa domorum
  18. planctibus adsiduis, te diro horrore volantes
  19. quinquaginta animae circum noctesque diesque
  20. [*](descendente Pω: desidente Heinsius. Klotz cp. Val. Flace, viii. 332. )[*](gestis P: gliscis ω. )
    v.1.p.456
  21. adsilient; neque enim ipse moror.’ iam moverat iras