Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- saepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus.
- sed similis non ante metus aut [*]() astra [*]() notavi
- prodigiosa magis; quamquam maiora parantur.
- huc adverte animum: clara regione profundi
- aetheros innumeri statuerunt agmina cygni,
- sive hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto,
- seu fecunda refert placidi clementia Nili.[*]()
- fixerunt cursus: has rere in imagine Thebas;
- nam sese immoti gyro atque in pace silentes
- ceu muris valloque tenent, sed fortior ecce [*](quin Bernartius (from a MS.): qui Pω. )[*](aut Pω: tamen D. )[*](astra Pω: monstra Mueller: signa Slater, etc.. but astra = caelum. )[*](Nili ω: caeli P. )
- adventat per inane cohors; septem ordine fulvo
- armigeras summi Iovis exsultante caterva
- intuor: Inachii sint hi tibi, concipe, reges,
- invasere globum nivei gregis uncaque pandunt
- caedibus ora novis et strictis unguibus instant.
- cernis inexperto rorantes sanguine ventos,
- et plumis stillare diem? quae saeva repente
- victores agitat leto Iovis ira sinistri?
- hic excelsa petens subita face solis inarsit
- submisitque animos, illum vestigia adortum
v.1.p.490