Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. illa tamen superi, nec quod tibi, Delia, castos
  2. prolapsum fontes specula temerare profana
  3. heu dominum insani nihil agnovere Molossi,
  4. deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxit
  5. in subitos regina lacus: sic dura Sororum
  6. pensa dabant visumque Iovi. nunc regis iniqui
  7. ob noxam immeritos patriae tot culmina cives
  8. exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos
  9. fama subit, et iam bellorum extrema dolemus.
  10. quantus equis quantusque viris in pulvere crasso
  11. sudor! io quanti crudele rubebitis amnes!
  12. v.1.p.466
  13. viderit haec bello viridis manus: ast ego doner
  14. dum licet igne meo terraque insternar avita!’
  15. haec senior, multumque nefas Eteoclis acervat
  16. crudelem infandumque vocans poenasque daturum,
  17. unde ea libertas? iuxta illi finis et aetas
  18. tota [*]() retro, seraeque decus velit addere morti.
  19. Haec sator astrorum iamdudum e vertice mundi
  20. prospectans primoque imbutas sanguine gentes
  21. Gradivum acciri propere iubet, ille furentes