Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. At non Aoniae moderator perfidus aulae [*]()
  2. nocte sub ancipiti, quamvis umentibus astris
  3. longus ad auroram superet labor, otia somni
  4. accipit: invigilant animo sedensque parati
  5. supplicium exercent curae; tum plurima versat
  6. pessimum in dubiis augur timor. " ei mihi " clamat,
  7. unde morae?—nam prona ratus facilemque tot armis
  8. Tydea, nec numero virtutem animumque rependit—
  9. ‘num regio diversa viae? num missus ab Argis
  10. subsidio globus? an sceleris data fama per urbes
  11. finitimas? paucosne, pater Gradive, manuve
  12. legimus indecores? at enim fortissimus illic
  13. et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi
  14. Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos,
  15. nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis
  16. aere gerens solidoque satos [*]() adamante lacertos
  17. venerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno,
  18. si conserta manus.’ vario sic turbidus aestu
  19. angitur ac sese culpat super omnia, qui non
  20. orantem in mediis legatum coetibus ense