Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ibit ovans Argos? vix credet fama reverso!
  2. heus socii, nullaene manus, nulla arma valebunt?
  3. haec regi promissa, Cydon, haec, Lampe, dabamus?’
  4. dum clamat, subit ore cavo Teumesia coruus,
  5. nec prohibent fauces; atque illi voce repleta
  6. intercepta natat prompto in sanguine lingua.
  7. stabat adhuc, donec transmissa morte per artus
  8. labitur immorsaque cadens obmutuit hasta.
  9. vos quoque, Thespiadae, cur infitiatus honora
  10. arcuerim [*]() fama? fratris moribunda levabat
  11. membra solo Periphas—nil indole clarius illa
  12. nec pietate fuit—, laeva marcentia colla
  13. sustentans dextraque latus; singultibus artum
  14. exhaurit thoraca dolor, nec vincla coercent
  15. undantem fletu galeam, eum multa gementi
  16. pone gravis curvas perfringit lancea costas.
  17. [*](arcuerim K: arguerim Pω. )
    v.1.p.442
  18. exit et in fratrem, cognataque pectora telo [*]()
  19. conserit; ille oculos etiamnum [*]() in luce natantes
  20. sistit et aspecta germani morte resolvit.
  21. at cui vita recens et adhuc in vulnere vires