Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Bistonas aut refugo pallentes sole Gelonos,
  2. parcior eloquio et medii reverentior aequi
  3. inciperes. neque te furibundae crimine mentis
  4. arguerim: mandata refers, nunc omnia quando
  5. plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra
  6. poscitis, et propior capulo manus, haec mea regi
  7. rgolico, nondum aequa tuis, vice dicta reporta:
  8. quae sors iusta mihi, quae non indebitus annis
  9. sceptra dicavit honos, teneo longumque tenebo,
  10. te penes Inachiac dotalis regia dono
  11. coniugis, et Danaae—quid enim maioribus actis [*]()
  12. invideam?—cumulentur opes, felicibus Argos
  13. auspiciis Lernamque regas; nos horrida Dirces
  14. pascua et Euboicis artatas fluctibus oras,
  15. non indignati miserum dixisse parentem
  16. Oedipoden: tibi larga—Pelops et Tantalus auctor!—
  17. nobilitas, propiorque fluat de sanguine iuncto
  18. Iuppiter, anne feret luxu consueta paterno
  19. hunc regina larem? nostrae cui iure sorores
  20. anxia pensa trahant, longo quam sordida luctu