Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- curva Palaemonio secluditur unda Lechaeo.[*]()
- hinc praeterveetus Nisum et te, mitis Eleusin,
- laevus abit,[*]() iamque arva gradu Teumesia et arces
- intrat Agenoreas; ibi durum Eteoclea cernit
- sublimem solio saeptumque horrentibus armis.
- iura ferus populo trans legem ac tempora regni
- iam fratris de parte dabat: sedet omne paratus
- in facinus queriturque fidem tam sero reposci.
- Constitit in mediis—ramus manifestat olivae
- legatum—causasque viae nomenque rogatus [*](Lechaeo PDN: liceo ω: cf. Silv. ii. 2. 35. )[*](abit PB: habet (i orer e) Q: habet ω. )
- edidit: utque rudis fandi pronusque calori
- semper erat, iustis miscens tamen aspera coepit:
- ‘si tibi plana fides et dicti cura maneret
- foederis, ad fratrem completo iustius anno
- legatos hinc ire fuit teque ordine certo
- fortunam exuere et laetum descendere regno,
- ut vagus ille diu passusque haud digna per urbes
- ignotas pactae tandem succederet aulae.
- sed quia dulcis amor regni blandumque potestas.
- posceris: astriferum iam velox circulus orbem
v.1.p.424