Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nesciat? atque utinam his manibus permittere gentis,
  2. Iuppiter aeque, velis, quas Doricus alligat intus [*]()
  3. Isthmos et alterno quas margine submovet infra!
  4. non fugeret diras lux intercisa Mycenas,
  5. saeva nec Eleae gemerent certamina valles,[*]()
  6. Eumenidesque aliis aliae sub regibus, et quae
  7. [*](intus P: undis ω. )[*](After this line Duebner, Mueller, Kohlmann and Postdate recognize a lacuna; it seems sufficient to understand fuissent in 186. to a chariot-race, and slew them when they lost. )
    v.1.p.408
  8. tu potior, Thebane, queri: nos vero volentes
  9. expositique animis.’ sic interfatus et alter
  10. subicit: ‘anne aliquis soceros accedere tales
  11. abnuat? exsulibus quamquam patriaque fugatis
  12. nondum laeta Venus, tamen omnis corde resedit
  13. tristitia, adfixique animo cessere dolores.
  14. nec minus haec laeti trahimus solacia, quam si
  15. praecipiti convulsa noto prospectet amicam
  16. puppis humum, iuvat ingressos felicia regni
  17. omina, quod superest fati vitaeque laborum
  18. fortuna transire tua.’ nec plura morati
  19. consurgunt, dictis impensius aggerat omne
  20. promissum Inachius pater, auxilioque futurum
  21. et patriis spondet reduces inducere regnis.