Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. cum senior Talaionides nec longa morati
  2. Dircaeusque gradum pariterque Acheloius heros
  3. corripuere toris, illos post verbera fessos
  4. exceptamque hiemem cornu perfuderat omni
  5. Somnus; at Inachio tenuis sub pectore regi
  6. tracta quies, dum mente deos inceptaque versat
  7. hospitia, et quae sint generis adscita repertis
  8. fata movet, postquam mediis in sedibus aulae
  9. congressi inque vicem dextras iunxere locumque,
  10. quo serere arcanas aptum atque evolvere curas,
  11. insidunt, prior his dubios compellat Adrastus:
  12. ‘egregii iuvenum, quos non sine numine regnis
  13. invexit nox dextra meis, quibus ipse per imbres
  14. fulminibus mixtos intempestumque Tonantem
  15. has meus usque domos vestigia fecit Apollo,
  16. non equidem obscurum vobis plebique Pelasgae
  17. esse rear, quantis conubia nostra procorum
  18. turba petant studiis; geminae mihi namque, nepotum
  19. laeta Ades, aequo pubescunt sidere natae,
  20. quantus honos quantusque pudor, ne credite patri,