Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- largiar exsequias? nec si fatale potestas [*](exsul a Heidelberg commentator: exsule Pω.)[*](forti PBDQ1: fortes KQS: fortis N: sorti late MSS.)
- Argos et impulsas cineri miscere Mycenas,
- meque super, cui vita — nefas! — et sanguine nati
- partus honos, eademne dies, eadem impia bella
- te, puer, et diros misere in Tartara fratres?
- et nunc Oedipodi par est fortuna doloris
- ac mihi? quam similes gemimus, bone Iuppiter, umbras!
- accipe, nate, tui nova libamenta triumphi,
- accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae
- vincula, quae patri minimum laetanda [*]() dedisti.
- regem te, regem tristes Eteocleos umbrae
- aspiciant.’ simul haec dicens crinemque manumque
- destruit, accensaque iterat violentius ira:
- ‘ saevum agedum immitemque vocent, si funera Lernae
- tecum ardere veto; longos utinam addere sensus
- corporibus caeloque animas Ereboque nocentes
- pellere fas, ipsumque feras, ipsum unca volucrum
- ora sequi atque artus regum [*]() monstrare nefandos!
- ei mihi, quod positos humus alma diesque resolvet.
- quare iterum repetens iterumque edico: suprema
v.2.p.452