Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. cui vacat, et carae gemitus compescit alumnae,
  2. cum tamen erectas extremus virginis aures
  3. accessit sonus, utque atra sub veste comisque
  4. squalentem et crasso foedatam sanguine vultus
  5. astrorum radiis et utraque a lampade vidit:
  6. cuius, ait, ‘manes, aut quae temeraria quaeris
  7. nocte mea?’ nihil illa diu, sed in ora mariti
  8. deicit inque suos pariter velamina vultus,
  9. capta metu subito paulumque oblita doloris,
  10. hoc magis increpitans suspecta silentia perstat
  11. Antigone, comitemque premens ipsamque; sed ambo
  12. deficiunt fixique silent, tandem ora retexit
  13. Argia, corpusque tamen complexa profatur:
  14. ‘si quid in hoc veteri bellorum sanguine mecum
  15. quaesitura venis, si tu quoque dura Creontis
  16. iussa times, possum tibi me confisa fateri,
  17. si misera es — certe lacrimas lamentaque cerno — ,
  18. iunge, age, iunge fidem: proles ego regia Adrasti —
  19. ei mihi! num quis adest? — cari Polynicis ad ignes,
  20. etsi regna vetant — .’ stupuit Cadmeia virgo