Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- limes, et errantem comitis solacia flammae
- destituunt gelidaequa facem vicere tenebrae!
- iamque supinantur fessis lateque fatiscunt
- Penthei devexa iugi, cum pectore anhelo
- iam prope deficiens sic incipit orsa Menoetes:
- ‘haud procul, exacti si spes non blanda laboris, [*](aure Pω: ore Lachmann.)[*](confisa ω: confixa P (Klotz cf, ii. 572).)[*](nec Pω: Garrod conj. sed; frangere here = to break off, to check.)[*](molesto Heinsius: modesto Pω.)
- Ogygias, Argia, domos et egena sepulcri
- busta iacere reor; grave comminus aestuat aer
- sordidus, et magnae redeunt per inane volucres,
- haec illa est crudelis humus, nec moenia longe.
- cernis, ut ingentes murorum porrigat umbras
- campus, et e speculis moriens intermicet ignis?
- moenia sunt iuxta; modo nox magis ipsa tacebat,
- solaque nigrantes laxabant astra tenebras.’
- horruit Argia, dextramque ad moenia tendens:
- ‘urbs optata prius, nunc tecta hostilia Thebae,
- et tamen, inlaesas si reddis coniugis umbras,
- sic quoque dulce solum, cernis, quo praedita cultu,
- qua stipata manu, iuxta tua limina primum
- Oedipodis magni venio nurus? improba non sunt
v.2.p.464