Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- horret et a mediis etiamnum respicit astris.
- Itur in exsanguem populum bellique iacentis
- relliquias, quacumque [*]() dolor luctusque cruenti
- exegere duces; hi tela, hi corpora, at illi
- caesorum tantum ora vident alienaque iuxta
- pectora; pars currus deflent viduisque loquuntur,
- hoc solum quia restat, equis; pars oscula Agunt
- vulneribus magnis et de virtute queruntur.,
- frigida digeritur strages: patuere recisae
- cum capulis hastisque manus mediisque sagittae
- luminibus stantes; multis vestigia caedis
- nulla, ruunt planctu pendente et ubique parato,
- at circum informes truncos miserabile surgit
- certamen, qui iusta ferant, qui funera ducant.
- saepe etiam hostiles — lusit Fortuna parumper —
- decepti flevere viros; nec certa facultas
- noscere, quem miseri vitent calcentve cruorem,
- at quibus est inlaesa domus vacuique doloris,[*]()
- aut deserta vagi Danaum tentoria lustrant
- immittuntque faces, aut — quae post bella facultas 3 —
v.2.p.448