Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nomina, quod superest, vacuis datis orba sepulcris
  2. absentesque animas ad inania busta vocatis?
  3. aut vos Cecropiam — prope namque et Thesea fama est
  4. v.2.p.458
  5. Thermodontiaco laetum remeare triumpho —
  6. imploratis opem? bello cogendus et armis
  7. in mores hominemque Creon.’ sic fatus, at illis
  8. horruerunt lacrimae, stupuitque immanis eundi
  9. impetus, atque uno voltus pallore gelati.[*]()
  10. non secus adflavit molles si quando iuvencas
  11. tigridis Hyrcanae ieiunum murmur, et ipse
  12. auditu turbatus ager, timor omnibus ingens,
  13. quae placeat, quos illa fames escendat in armos.
  14. Continuo discors vario sententia motu
  15. scinditur: his Thebas tumidumque ambire Creonta,
  16. his placet Actaeae si quid clementia gentis
  17. adnuat; extremum curarum ac turpe reverti,
  18. hic non femineae subitum virtutis amorem
  19. colligit Argia, sexuque immane relicto
  20. tractat opus: placet — egregii spes dura pericli! —
  21. comminus infandi leges accedere regni,