Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. quem viridem quondam silvae montesque [*]() tremebant,
  2. iam piger et longo iacet exarmatus ab aevo,
  3. magna tamen facies et non adeunda senectus;
  4. et si demissas veniat mugitus ad aures,
  5. erigitur meminitque sui, viresque solutas[*]()
  6. ingemit et campis alios regnare leones.
  7. Flectitur adfatu, sed non tamen omnia rector
  8. supplicis indulget lacrimis partemque recidit
  9. muneris. haud, inquit, ‘patriis prohibebere longe
  10. finibus, occursu dum non pia templa domosque
  11. commacules. habeant te lustra tuusque Cithaeron;
  12. atque haec ecce tuis tellus habitabilis umbris,
  13. qua bellum geminaeque iacent in sanguine gentes.’
  14. sic ait, et ficto comitum volgique gementis
  15. adsensu limen tumidus regale petebat.
  16. Interea pulsi vallum exitiale Pelasgi
  17. destituunt furto; nulli sua signa suusque
  18. ductor: eunt taciti passim et pro funere pulchro
  19. dedecorem amplexi vitam reditusque pudendos.
  20. nox favet et grata profugos amplectitur umbra.