Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. indignans veniam, qualis leo rupe sub alta,
  2. quem viridem quondam silvae montesque [*]() tremebant,
  3. iam piger et longo iacet exarmatus ab aevo,
  4. magna tamen facies et non adeunda senectus;
  5. et si demissas veniat mugitus ad aures,
  6. erigitur meminitque sui, viresque solutas[*]()
  7. ingemit et campis alios regnare leones.
  8. Flectitur adfatu, sed non tamen omnia rector
  9. supplicis indulget lacrimis partemque recidit
  10. muneris. haud, inquit, ‘patriis prohibebere longe
  11. finibus, occursu dum non pia templa domosque
  12. commacules. habeant te lustra tuusque Cithaeron;
  13. atque haec ecce tuis tellus habitabilis umbris,
  14. qua bellum geminaeque iacent in sanguine gentes.’
  15. sic ait, et ficto comitum volgique gementis
  16. adsensu limen tumidus regale petebat.
  17. Interea pulsi vallum exitiale Pelasgi
  18. destituunt furto; nulli sua signa suusque
  19. ductor: eunt taciti passim et pro funere pulchro
  20. dedecorem amplexi vitam reditusque pudendos.