Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Tartareus rector porta iubet ire reclusa.
  2. montibus insidunt patriis tristique corona
  3. infecere diem et vinci sua crimina gaudent.
  4. Illos ut stimulis ire in discrimen apertis
  5. audiit et sceleri nullum iam obstare pudorem,
  6. advolat et medias immittit Adrastus habenas,
  7. ipse quidem et regnis multum et venerabilis aevo.
  8. sed quid apud tales, quis nec sua pignora curae,
  9. exter honos 3? tamen ille rogat: ‘spectabimus ergo hoc,
  10. Inachidae Tyriique, nefas? ubi iura deique,
  11. bella ubi? ne perstate animis, te deprecor, hostis —
  12. [*](abstitit ω: obstitit PBNK.)[*](subiere Bentley: rubuere Pω: rediere Schrader.)[*](exter honos PNK late MSS.: externos ω.)
    v.2.p.422
  13. quamquam, haec ira sinat, nec tu mihi sanguine longe — ,
  14. te, gener, et iubeo; sceptri si tanta cupido est,
  15. exuo regales habitus, i, Lernan et Argos
  16. solus habe!’ non verba magis suadentia frangunt
  17. accensos, sumptisque semel conatibus obstant,
  18. quam Scytha curvatis erectus fluctibus umquam
  19. Pontus Cyaneos vetuit concurrere montes,
  20. ut periisse preces geminoque ad proelia fusos
  21. pulvere cornipedes explorarique furentum