Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ille nocens saevusque suis; tamen ecce vocatus
  2. non venit.’ his paulum furor elanguescere dictis
  3. coeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;
  4. iam submissa manus, lente iam flectit habenas,
  5. iam tacet; erumpunt gemitus, lacrimasque fatetur
  6. cassis; hebent irae, pariterque et abire nocentem
  7. et venisse pudet: subito cum matre repulsa
  8. Eumenis eiecit fractis Eteoclea portis
  9. clamantem: ‘venio solumque, quod ante vocasti,
  10. invideo; ne incesse moras, gravis arma tenebat
  11. mater; io patria, o regum incertissima tellus,
  12. nunc certe victoris eris!’ nec mitior ille
  13. tandem inquit, ‘scis, saeve, fidem et descendis in aequum?
  14. o mihi nunc primum longo post tempore, frater,
  15. congredere: hae leges, haec foedera sola supersunt.’
  16. sic hostile tuens fratrem; namque uritur alto
  17. corde, quod innumeri comites, quod regia cassis
  18. instratusque ostro sonipes, quod fulva metallo
  19. parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse
  20. nec palla volgare nitens: opus ipsa novarat