Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. aeger consilii curisque novissima volvens,
  2. coniugis Argiae laceram cum lampade maesta
  3. effigiem — sunt monstra deum, sic ire parabat,
  4. has latura viro taedas erat! — : ergo roganti,
  5. quae via quisve dolor, cur maesta insignia, tantum
  6. fleverat atque manu tacitos averterat ignes,
  7. scit mentem vidisse nefas; etenim unde Mycenis
  8. adforet et vallum coniunx inopina subiret?
  9. sed fati monitus vicinaque funera sentit,
  10. ac sentire timet, eum vero Acherontis aperti
  11. Dira ter admoto tetigit thoraca flagello,
  12. ardet inops animi, nee tam considere regno,
  13. quam scelus et caedem et perfossi [*]() in sanguine fratris [*]()
  14. exspirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:
  15. ‘sera quidem, extremus socium gentisque superstes
  16. Argolicae, consulta, pater, iam rebus in artis
  17. [*](caelitibusque Pω: sideribusque B and D (with caelestibusque written over).)[*](perfossi in Pω: perfossum (fusus written over) D: perfusus conj. Housman.)[*](fratris Pω: D has fratrem written over.)
    v.2.p.402
  18. adgredior; tunc tempus erat, cum sanguis Achivum
  19. integer, ire ultro propriamque capessere pugnam,
  20. non plebis Danaae florem regumque verendas
  21. obiectare animas, ut lamentabile tantis