Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Oedipodionii mutent diademata fratres!
  2. quid superos hominesve queror? tu, saeve Menoeceu,
  3. tu miseram ante omnes properasti exstinguere matrem,
  4. [*](solutos late MSS., Peyrared: soluto ω: solito P.)[*](novavi DQ, Heinsius: notavi ω, natavi P.)[*](potitur natis P: habet ecce suos ω.)
    v.2.p.378
  5. unde hic mortis amor? quae sacra insania menti?
  6. quosve ego conceptus aut quae male pignora fudi
  7. tam diversa mihi? nimirum Martius anguis,
  8. quaeque novis proavum tellus effloruit armis —
  9. hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors,
  10. et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus
  11. inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras.
  12. ast egomet Danaos Capaneaque tela verebar:
  13. haec erat, haec metuenda manus ferrumque, quod amens
  14. ipsa dedi. viden ut iugulo consumpserit ensem?
  15. altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.’
  16. Diceret infelix etiamnum et cuncta repleret
  17. questibus: abducunt comites famulaeque perosam
  18. solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo
  19. ungue genas; non illa diem, non verba precantum
  20. respicit aut visus flectit tellure relictos,
  21. iam vocis, iam mentis inops, sic aspera tigris