Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. exuitur voltus, abiit horrorque vigorque
  2. ex oculis, paulum decoris permansit honosque
  3. mollior, et posito vatum gestamina ferro
  4. subdita; descendunt vestes, torvisque ligatur
  5. vitta comis — nam laurus erat — tamen aspera produnt
  6. ora deam nimiique gradus, sic Lydia coniunx
  7. Amphitryoniaden exutum horrentia terga
  8. perdere Sidonios umeris ridebat [*]() amictus
  9. et turbare colus et tympana rumpere dextra.
  10. Sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi
  11. talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu,
  12. invenit; immensae reserato limine portae
  13. sternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon.
  14. sed consanguinei quamvis atque omnia fratres,
  15. tu prior: exanimes circum cumulantur acervi;
  16. omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus —
  17. necdum aderat virtus — non mens, non dextra quiescit,
  18. non avida arma vacant, ipsa insanire videtur
  19. Sphinx galeae custos, visoque animata cruore
  20. emicat effigies et sparsa orichalca renident: