Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis
  2. Inachius vates iugulum fodit, expulit ingens
  3. vina cruor fractumque perit in sanguine murmur.
  4. fors illi praesaga quies, nigrasque gravatus
  5. per somnum Thebas et Thiodamanta videbat.
  6. Quarta soporiferae superabant tempora nocti,
  7. cum vacuae nubes et honor non omnibus astris,
  8. [*](replicta Heinsius: relicta Pω: relapsa N: reclina Gronovius.)
    v.2.p.344
  9. adflatusque fugit curru maiore Bootes,
  10. iamque ipsum defecit opus, cum providus Actor
  11. Thiodamanta vocat: ‘satis haec inopina Pelasgis
  12. gaudia: vix ullos tanto reor agmine saevam
  13. effugisse necem, ni quos deformis in alto
  14. sanguine degeneres occultat vita; secundis
  15. pone modum: sunt et diris sua numina Thebis.
  16. forsitan et nobis modo quae favere, recedunt.[*]()
  17. paruit, et madidas tollens ad sidera palmas:
  18. ‘Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis
  19. nondum ablutus aquis — tibi enim haec ego sacra litavi —
  20. trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos,
  21. si non dedecui tua iussa tulique prementem,