Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ‘ victores Danaum — nec enim lux crastina longe,
  2. v.2.p.322
  3. nec quae pro timidis intercessere tenebrae
  4. semper erunt — augete animos et digna secundis
  5. pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae
  6. praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus
  7. Tartara, Mors subitam nigri [*]() stupet auguris umbram,
  8. Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis,
  9. Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis.
  10. in manibus merces, nusquam capita ardua belli
  11. monstrataeque ducum septena per agmina cristae;
  12. scilicet Adrasti senium fraterque iuventa
  13. peior et insanis Capaneus metuendus in armis.
  14. ite age et obsessis vigilem circumdate flammam!
  15. nulli ex hoste metus: praedam adservatis opesque
  16. iam vestras.’ sic ille truces hortatibus implet
  17. Labdacidas, iuvat exhaustos iterare [*]() labores:
  18. sicut erant — pulvis sudorque cruorque per artus
  19. mixtus adhuc — vertere gradum; vix obvia passi
  20. conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum
  21. excussere umeris, tum frontem aversaque terga