Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Cynthus et adsiduam pelago non quaerere Delon:
  2. tela tibi longeque feros lentandus in hostes
  3. arcus, et aetherii dono cessere parentes
  4. aeternum florere genas, tu doctus iniquas
  5. Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast
  6. et summo placitura Iovi, quis letifer annus,
  7. bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae,
  8. tu Phryga submittis citharae, tu matris honori
  9. terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;
  10. te viridis Python Thebanaque mater ovantem
  11. horruit in pharetris, ultrix tibi torva Megaera
  12. iciunum Phlegyan subter cava saxa iacentem
  13. aeterno premit accubitu dapibusque profanis
  14. instimulat, sed mixta famem fastidia vincunt:
  15. adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva
  16. dexter ames, seu te roseum Titana vocari
  17. gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin
  18. frugiferum, seu Persei sub rupibus antri
  19. indignata sequi torquentem cornua Mithram.’