Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. terra atque unda die. mediis sese arduus infert
  2. ipse deis, placido quatiens tamen omnia vultu,
  3. stellantique locat solio: nec protinus ausi
  4. caelicolae, veniam donec pater ipse sedendi
  5. [*](sub fronte Pω: cervice D. )
    v.1.p.356
  6. tranquilla iubet esse manu. mox turba vagorum
  7. semideum et summis cognati nubibus Amnes
  8. et compressa metu servantes murmura Venti
  9. aurea tecta replent, mixta convexa deorum
  10. maiestate tremunt, radiant maiore sereno
  11. culmina et arcano florentes lumine postes.
  12. postquam iussa quies siluitque exterritus orbis,
  13. incipit ex alto—grave et immutabile sanctis
  14. pondus adest verbis, et vocem fata sequuntur—:
  15. ‘terrarum delicta nec exsaturabile [*]() Diris
  16. ingenium mortale queror, quonam usque nocentum
  17. exigar in poenas? taedet saevire corusco
  18. fulmine, iam pridem Cyclopum operosa fatiscunt
  19. bracchia et Aeoliis desunt incudibus ignes,
  20. atque adeo tuleram falso rectore solutos
  21. Solis equos, caelumque rotis errantibus uri.