Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Intervallis distinguimur, exitu aequamur. Hoc quod inter primum diem et ultimum iacet, varium incertumque est: si molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, etiam seni angustum. Nihil non lubricum et fallax et omni tempestate mobilius. [*](mobilius later MSS.; mobilibus BA.) Iactantur cuncta et in contrarium transeunt iubente fortuna, et in tanta volutatione rerum humanarum nihil cuiquam nisi mors certum est. Tamen de eo queruntur omnes, in quo uno nemo decipitur. ' Sed puer decessit.' Nondum dico melius agi cum eo, qui cito [*](cito added by Gertz.) vita defungitur; ad eum transeamus, qui consenuit.

Quantulo vincit infantem ! Propone temporis profundi vastitatem et universum complectere, deinde hoc, quod aetatem vocamus humanam, conpara immenso; videbis, quam exiguum sit, quod optamus, quod cxtendimus. Ex hoc quantum lacrimae, quantum sollicitudines occupant !

Quantum mors, antequam veniat, optata, quantum valitudo, quantum timor! Quantum tenent aut rudes aut inutiles

v3.p.136
anni ! Dimidium ex hoc edormitur. Adice labores, luctus, pericula, et intelleges etiam in longissima vita minimum esse, quod vivitur.

Sed quis tibi concedet non melius se habere eum, cui cito reverti licet, cui ante lassitudinem peractum est iter ? Vita nec bonum nec malum est; boni ac mali locus est. Ita nihil ille perdidit nisi aleam in damnum certiorem. Potuit evadere modestus et prudens, potuit sub cura tua in meliora formari, sed, quod iustius timetur, potuit fieri pluribus similis.

Aspice illos iuvenes, quos ex nobilissimis domibus in harenam luxuria proiecit; aspice illos, qui suam alienamque libidinem exercent mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies exit; plus timeri quam sperari potuisse manifestum erit. "Non debes itaque causas doloris accersere nec levia incommoda indignando cumulare.

Non hortor, ut nitaris et surgas; non tam male de te iudico, ut tibi adversus hoc totam putem virtutem advocandam. Non est dolor iste, sed morsus; tu illum dolorem facis. "Sine dubio multum philosophia profecit,si puerum nutrici adhuc quam patri notiorem animo forti desideras.

Quid ? Nunc ego duritiam suadeo et in

v3.p.138
funere ipso rigere vultum volo et animum ne contrahi quidem patior ? Minime. Inhumanitas est ista, non virtus, funera suorum isdem oculis, quibus ipsos, videre nec commoveri ad primam familiarium divulsionem. Puta autem me vetare; quaedam sunt sui iuris. Excidunt etiam retinentibus lacrimae et animum profusae levant.

Quid ergo est ? Permittamus illis cadere, non imperemus---, fluat, quantum adfectus eiecerit, non quantum poscet imitatio. Nihil vero maerori adiciamus nec illum ad alienum augeamus exemplum. Plus ostentatio doloris exigit quam dolor: quotus quisque sibi tristis est! Clarius, cum audiuntur, gemunt et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos videre, in fletus novos excitantur. Tunc capiti suo manus ingerunt, quod potuerant facere nullo prohibente liberius, tunc mortem comprecantur sibi, tunc lectulo devolvuntur; sine spectatore cessat dolor.

Sequitur nos ut in aliis rebus, ita in hac quoque hoc vitium, ad plurium exempla componi nec quid oporteat, sed quid soleat, aspicere. A natura discedimus, populo nos damus nullius rei bono auctori et in hac re sicut in aliis [*](aliis Hermes; his MSS.) omnibus inconstantissimo. videt aliquem fortem in

v3.p.140
luctu suo: impium vocat et efferatum; videt aliquem conlabentem et corpori adfusum: effeminatum ait et enervem.

Omnia itaque ad rationem revocanda sunt. Stultius vero nihil est quam famam captare tristitiae et lacrimas adprobare, quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, alias vi sua latas. " Dicam quid intersit. Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.

Hae lacrimae per elisionem cadunt nolentibus nobis; aliae sunt, quibus exitum damus, cum memoria eorum, quos amisimus, retractatur. Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas; tunc oculi velut in gaudio relaxantur. His indulgemus, illis vincimur.

" Non est itaque, quod lacrimas propter circulum adstantem [*](circulum adstantem Rossbach; circum stantem A.) adsidentemque aut contineas aut exprimas; nec cessant nec fluunt umquam tam turpiter quam fmguntur; eant sua sponte. Ire autem possunt placidis atque compositis. Saepe salva sapientis auctoritate fluxerunt tanto temperamento, ut illis nec humanitas nec dignitas deesset. Licet, inquam,

v3.p.142
naturae obsequi gravitate servata.