Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Si eiusmodi sententiae familiariter in animum receptae formant eum, cur non haec pars philosophiae, quae talibus sententiis constat, idem possit ? Pars virtutis disciplina constat, pars exercitatione; et discas oportet et quod didicisti agendo confirmes. Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt, sed etiam

v3.p.42
praecepta, quae adfectus nostros velut edicto coercent et ablegant.

'' Philosophia,'' inquit,'' dividitur in haec, scientiam et habitum animi. Nam qui didicit et facienda ac vitanda percepit, nondum sapiens est, nisi in ea, quae didicit, animus eius transfiguratus est. Tertia ista pars praecipiendi ex utroque est, et ex decretis et ex habitu. Itaque supervacua est ad implendam virtutem, cui duo illa sufficiunt."

Isto ergo modo et consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est, et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio. Nam et haec ab habitu animi compositi validique proficiscitur. Sed quamvis ista ex optimo habitu animi veniant, optimus animi habitus ex his est; et facit illa et ex illis ipse fit.

Deinde istud, quod dicis, iam perfecti viri est ac summam consecuti felicitatis humanae. Ad haec autem tarde pervenitur; interim etiam inperfecto sed proficient demonstranda est in rebus agendis via. Hanc forsitan etiam sine admonitione dabit sibi ipsa sapientia, quae iam eo perduxit animum, ut moveri nequeat nisi in rectum. Inbecillioribus quidem ingeniis necessarium est aliquem : hoc vitabis, hoc facies.

Praeterea si expectat tempus, quo per se sciat quid optimum factu sit, interim errabit et

v3.p.44
errando inpedietur, quo minus ad illud perveniat, quo possit se esse contentus. Regi ergo debet, dum incipit posse se regere. Pueri ad praescriptum discunt. Digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita [*](proposita later MSS.; praeposita BA.) et ad illa reformare chirographum. Sic animus noster dum eruditur ad praescriptum, iuvatur. [*](iuvatur later MSS.; iuvat A; vivat B.)

Haec sunt, per quae probatur hanc philosophiae partem supervacuam non esse.

Quaeritur deinde, an ad faciendum sapientem sola sufficiat. Huic quaestioni suum diem dabimus; interim omissis argumentis nonne apparet opus esse nobis aliquo advocato, qui contra populi praecepta praecipiat ?

Nulla ad aures nostras vox inpune perfertur; nocent qui optant, nocent qui execrantur. Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando. Mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere.

Non licet, inquam, ire recta via. Trahunt in pravum parentes, trahunt servi. Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem. Et ideo in singulis vitia populorum sunt, quia illa populus dedit. Dum facit quisque peiorem, factus est; didicit deteriora, deinde [*](deinde later MSS.; dein BA.) docuit, effectaque est ingens illa

v3.p.46
nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur. 5 Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus.

Erras enim, si existimas nobiscum vitia nasci; supervenerunt, ingesta sunt. Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.

Nulli nos vitio natura conciliat; illa [*](illa later MSS.; nulla BA.) integros ac liberos genuit. Nihil quo avaritiam nostram inritaret, posuit in aperto. Pedibus aurum argentumque subiecit calcandumque ac premendum dedit quidquid est propter quod calcamur ac premimur. Illa vultus nostros erexit ad caelum et quidquid magnificum mirumque fecerat, videri a suspicientibus voluit. Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos [*](nocturnos Buecheler; nocturni BA.) ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum. Haec supra nos itura disposuit;

aurum quidem et argentum et propter ista numquam pacem agens ferrum, quasi male nobis

v3.p.48
committerentur, abscondit. Nos in lucem, propter quae pugnaremus, extulimus; nos et causas periculorum nostrorum et instrumenta disiecto terrarum pondere ; nos fortunae mala nostra tradidimus nec erubescimus summa apud nos haberi, quae fuerant ima terrarum, vis scire, quam falsus oculos tuos deceperit fulgor ?

Nihil est istis, quamdiu mersa et involuta caeno suo iacent, foedius, nihil obscurius, quidni ? Quae per longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur. Nihil est illis, dum fiunt et a faece sua separantur, informius. Denique ipsos opifices intuere, per quorum manus sterile terrae genus et infernum perpurgatur; videbis quanta fuligine oblinantur.

Atqui ista magis inquinant animos quam corpora, et in possessore eorum quam in artifice plus sordium est.

Necessarium itaque admoneri est, [*](est Buecheler; et BA.) habere aliquem advocatum bonae mentis et in tanto [*](et in tanto Schweighaeuser; etantanto BA.) fremitu tumultuque falsorum unam denique audire vocem. Quae erit illa vox ? Ea scilicet, quae tibi tantis clamoribus ambitionis salubria insusurret verba, quae dicat:

non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non

v3.p.50
est quod eum iudices cui summovetur, quam te quem [*](quem later MSS.; om. BA.) lictor semita deicit. Si vis exercere tibi utile, nulli autem grave imperium, summove vitia.