Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
"Si dubia sunt," inquit, " quae praecipis, probationes adicere debebis; ergo illae, non praecepta proficient." Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest ? Sic quomodo iurisconsultorum valent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam
Numquid rationem exiges, eum tibi aliquis hos dixerit versus ?
Advocatum ista non quaerunt; adfectus ipsos tangunt et natura vim suam exercente proficiunt.
- Iniuriarum remedium est oblivio.
- Audentes fortuna iuvat, piger ipse sibi opstat.
Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat. Erigitur virtus, eum tacta est et inpulsa. Praeterea quaedam sunt quidem in animo, sed parum prompta, quae incipiunt in expedito esse, eum dicta sunt. Quaedam diversis locis iacent sparsa, quae contrahere inexercitata mens non potest. Itaque in unum conferenda sunt et iungenda, ut plus valeant animumque magis adlevent.
Aut si praecepta nihil adiuvant, omnis institutio tollenda est, ipsa natura contenti esse debemus.
Hoc qui dicunt, non vident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et hebetis, utique alium alio ingeniosiorem. Ingenii vis praeceptis alitur et crescit novasque persuasiones adicit innatis et depravata corrigit. "
Si quis," inquit, " non habet
" Si quis," inquit, " recta habet et honesta decreta, hic ex supervacuo monetur." Minime; nam hic quoque doctus quidem est facere quae debet, sed haec non satis perspicit. Non enim tantum adfectibus inpedimur, quo minus probanda faciamus, sed inperitia inveniendi quid quaeque res exigat. Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inveniendam [*](ad inveniendam later MSS.; adveniendam BA.) officiorum viam, quam admonitio demonstrat. "
Expelle," inquit, " falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum veras repone, et nihil habebit admonitio, quod agat." Ordinatur sine dubio ista ratione animus,
Praeterea [*](praeterea later MSS.; praeter BA.) ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Utraque enim inter se consentiunt; nec illa possunt praecedere, ut non haec sequantur. Et haec ordinem sequuntur suum; unde apparet illa praecedere.
" Infinita," inquit, " praecepta sunt." Falsum est. Nam de maximis ac necessariis rebus non sunt infinita. Tenues autem differentias habent, quas exigunt tempora, loca, personae, sed his quoque dantur praecepta generalia. "
Nemo," inquit," praeceptis curat insaniam; ergo ne malitiam quidem." Dissimile est. Nam si insaniam sustuleris, sanitas redit, at [*](redit, at Buecheler; redita est BA.) si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum. Ut sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam. Illud quoque falsum est, nihil apud insanos proficere praecepta. Nam quemadmodum sola non prosunt, sic curationem adiuvant. Et denuntiatio et castigatio insanos coercuit. De illis nunc insanis loquor, quibus mens mota est, non erepta.
" Leges," inquit, " ut faciamus, quod oportet, non efficiunt, et quid aliud sunt quam minis mixta praecepta ? " Primum omnium ob hoc illae non persuadent, quia minantur, at haec non cogunt, sed
In hac re dissentio a Posidonio, qui " inprobo," inquit, " quod [*](qui inprobo inquit quod Rossbach; qui pro (eo) quod BA.) Platonis legibus adiecta principia sunt. Legem enim brevem esse oportet, quo facilius ab imperitis teneatur. Velut emissa divinitus vox sit; iubeat, non disputet. Nihil videtur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum prologo. Mone, [*](cum prologo. mone Erasmus; cum prolegomene BA.) dic, quid me velis fecisse; non disco, sed pareo." Proficiunt vero [*](proficiunt vero Schweighaeuser; proficiuntur BA.) ; itaque malis moribus uti videbis civitates usas malis legibus. " At non apud omnis proficiunt."
Ne philosophia quidem; nec ideo inutilis et formandis animis inefficax est. Quid autem ? Philosophia non vitae lex est ? Sed putemus non proficere leges; non ideo sequitur, ut ne monitiones quidem proficiant. Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes. Omnia ista monitionum genera sunt. Per ista ad perfectum animi statum pervenitur.
Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio. Paulatim enim descendit in pectora, et vim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri.
Nec tibi facile dixerim quemadmodum prosit, sicut illud intellego [*](intellego Schweighaeuser; intellegam MSS.) profuisse. " Minuta quaedam," ut ait Phaedon, " animalia cum mordent non sentiuntur; adeo tenuis illis et fallens in periculum vis est. Tumor indicat morsum et in ipso tumore nullum vulnus apparet. Idem tibi in conversatione virorum sapientium eveniet: non deprehendes, quemadmodum aut quando tibi prosit, profuisse deprendes."
Quorsus, inquis, hoc pertinet ? Aeque praecepta bona, si saepe tecum sint, profutura quam bona exempla. Pythagoras ait alium animum fieri intrantibus templum deorumque simulacra ex vicino cernentibus et alicuius oraculi opperientibus vocem.
Quis autem negabit [*](negabit Buecheler and Windhaus; negavit BA.) feriri quibusdam praeceptis, efficaciter etiam inperitissimos ? Velut his brevissimis vocibus, sed multum habentibus ponderis:
Haec cum ictu quodam audimus, nec ulli Meet dubitare aut interrogare " quare ? "; adeo etiam sine ratione ipsa veritas ducit.
- Nil nimis.
- Avarus animus nullo satiatur lucro.
- Ab alio exspectes, alteri quod feceris.
Si reverentia frenat animos ac vitia compescit, cur non et admonitio idem possit ? Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur ? Illa vero efficacior est et altius penetrat, quae
In duas partes virtus dividitur, in contemplationem veri et actionem. Contemplationem institutio tradit, actionem admonitio. Virtutem et exercet et ostendit recta actio. Acturo autem si prodest qui suadet, et qui monet proderit. Ergo si recta actio virtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, et admonitio necessaria est.
Duae res plurimum roboris animo dant, fides veri et fiducia: utramque [*](utramque Pincianus (from an old MS.); utraque BA.) admonitio facit. Nam et creditur illi et, cum creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur. Ergo admonitio non est supervacua.
M. Agrippa, vir ingentis animi, qui solus ex iis, quos civilia bella claros potentesque fecerunt, felix in publicum fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae: " Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur." Hac se aibat et fratrem et amicum optimum factum.