Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

In matrimonio praecipies, quomodo vivat eum uxore aliquis, quam virginem duxit, quomodo eum ea, quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum eum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter et puellam, inter matrem et novercam ? Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt; leges autem philosophiae breves sunt et omnia alligant.

Adice nunc, quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa: si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos novit.

" Ergo ista pars summovenda est, quia quod paucis promittit, praestare omnibus non potest; sapientia autem omnes tenet.

Inter insaniam

v3.p.22
publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis. Altera causas furoris traxit ex valitudine, altera animi mala valitudo est. Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior. Ei bilis [*](ei bilis Kronenberg; sibilis BA; bilis vulg.) nigra curanda est et ipsa furoris causa removenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum est. Ipse discuti debet; alioqui abibunt in vanum monentium verba."

Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud, quod ait, si quid obstat oculo et inpedit visum, debere removeri. Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat. Natura enim videmus, cui usum sui reddit qui removet [*](removet ed. Rom.; removit BA.) obstantia. Quid autem cuique debeatur officio, natura non docet.

Deinde cuius curata suffusio est, is non protinus eum visum recepit, aliis quoque potest reddere; malitia liberatus et liberat. Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat, a nigro album etiam nullo monente distinguet. Multis

v3.p.24
contra praeceptis eget animus, ut videat, quid agendum sit in vita; quamquam oculis quoque aegros medicus non tantum curat sed etiam monet. "

Non est," inquit, " quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini; a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce. Non est quod post cibum studeas, non est quod plenis oculis ac tumentibus imperes; adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita "; alia eiusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt. Adicit remediis medicina consilium.

" Error," inquit, " est causa peccandi. Hunc nobis praecepta non detrahunt nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas." Concedo per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem; sed non ideo nihil ne [*](nihil ne added by Buecheler.) aliis quidem adiecta proficiunt. Primum memoriam renovant; deinde quae in universo confusius videbantur, in partes divisa diligentius considerantur. Aut isto [*](aut isto Buecheler; aut in isto BA.) modo licet et consolationes dicas supervacuas et exhortationes; atqui non sunt supervacuae, ergo ne monitiones quidem.

" Stultum est," inquit, " praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta." Quid,

v3.p.26
quod habent aegri quaedam sanique communia, de quibus admonendi sunt ? Tamquam ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et dives. "

Sana," [*](sana later MSS.; suniat BA.) inquit, " avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit. [*](consedit Schweighaeuser; considet BA.) " Quid, quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire ? Cuius avari modum ignorant, etiam non avari usum. " Tolle," inquit, " errores; supervacua praecepta sunt." Falsum est. Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar; etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.

" Nihil," inquit, " efficient monitiones admotae gravibus vitiis." Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum. Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem. Sed non ideo nihil sanat, quia non omnia. "

Quid prodest," inquit, " aperta monstrare ? " Plurimum; interdum enim scimus nec adtendimus. Non docet admonitio,

v3.p.28
sed advertit, sed excitat, sed memoriam continet nec patitur elabi. Pleraque ante oculos posita transimus. Admonere genus adhortandi est. Saepe animus etiam aperta dissimulat; ingerenda est itaque illi notitia rerum notissimarum. Illa hoc loco in Vatinium Calvi repetenda sententia est: " esse ambitum scitis, et hoc vos scire omnes sciunt."

Seis amicitias sancte colendas esse, sed non facis. Seis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum; scis ut illi nil eum adultero, sic [*](sic later MSS.; sit BA.) tibi nil esse debere cum paelice, et non facis. Itaque subinde ad memoriam es; non enim reposita illa esse oportet, sed in promptu. Quaecumque salutaria sunt, saepe agitari debent, saepe versari, ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata. Adice , quod aperta quoque apertiora fieri solent.

"Si dubia sunt," inquit, " quae praecipis, probationes adicere debebis; ergo illae, non praecepta proficient." Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest ? Sic quomodo iurisconsultorum valent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam

v3.p.30
coartata, sicut illa Catoniana: " emas non quod opus est, sed quod necesse est; quod non opus est, asse earum est," qualia sunt illa aut reddita oraculo aut similia: " tempori parce," " te nosce."

Numquid rationem exiges, eum tibi aliquis hos dixerit versus ?

  1. Iniuriarum remedium est oblivio.
  2. Audentes fortuna iuvat, piger ipse sibi opstat.
Advocatum ista non quaerunt; adfectus ipsos tangunt et natura vim suam exercente proficiunt.

Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat. Erigitur virtus, eum tacta est et inpulsa. Praeterea quaedam sunt quidem in animo, sed parum prompta, quae incipiunt in expedito esse, eum dicta sunt. Quaedam diversis locis iacent sparsa, quae contrahere inexercitata mens non potest. Itaque in unum conferenda sunt et iungenda, ut plus valeant animumque magis adlevent.

Aut si praecepta nihil adiuvant, omnis institutio tollenda est, ipsa natura contenti esse debemus.

Hoc qui dicunt, non vident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et hebetis, utique alium alio ingeniosiorem. Ingenii vis praeceptis alitur et crescit novasque persuasiones adicit innatis et depravata corrigit. "

Si quis," inquit, " non habet

v3.p.32
recta decreta, quid illum admonitiones iuvabunt vitiosis obligatum ? " Hoc scilicet, ut illis liberetur; non enim extincta in illo indoles naturalis est, sed obscurata et oppressa. Sic quoque temptat resurgere et contra prava nititur, nancta vero praesidium et adiuta praeceptis evalescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit; hanc enim ne disciplina quidem philosophiae toto inpetu suo conisa restituet. Quid enim interest inter decreta philosophiae et praecepta, nisi quod illa generalia praecepta sunt, haec specialia ? Utraque res praecipit, sed altera in totum, particulatim altera.

" Si quis," inquit, " recta habet et honesta decreta, hic ex supervacuo monetur." Minime; nam hic quoque doctus quidem est facere quae debet, sed haec non satis perspicit. Non enim tantum adfectibus inpedimur, quo minus probanda faciamus, sed inperitia inveniendi quid quaeque res exigat. Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inveniendam [*](ad inveniendam later MSS.; adveniendam BA.) officiorum viam, quam admonitio demonstrat. "

Expelle," inquit, " falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum veras repone, et nihil habebit admonitio, quod agat." Ordinatur sine dubio ista ratione animus,

v3.p.34
sed non ista tantum. Nam quamvis argumentis collectum sit, quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes suas. Et prudentia et iustitia officiis constat, officia praeceptis disponuntur.

Praeterea [*](praeterea later MSS.; praeter BA.) ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Utraque enim inter se consentiunt; nec illa possunt praecedere, ut non haec sequantur. Et haec ordinem sequuntur suum; unde apparet illa praecedere.