Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim, nihil tamen mihi ad beatam vitam defuisse dicam, si spatium eius inciditur. Non enim ad eum diem me aptavi, quem ultimum mihi spes avida promiserat, sed nullum non tamquam ultimum aspexi. Quid me interrogas, quando natus sim, an inter iuniores censear ?

Habeo meum. Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo potest vita esse perfecta. Aetas inter externa est. Quamdiu sim, alienum est; quamdiu ero, [*](ero Buecheler; vero BA.) ut sim, meum est. Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar,

Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium ? Usque ad sapientiam vivere. Qui ad illam pervenit, attigit non longissimum finem, sed maximum. Ille vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet, quod fuit. Merito enim inputabit; meliorem illi vitam reddidit quam

v3.p.8
accepit. Exemplar boni viri posuit, qualis quantusque esset ostendit. Si quid adiecisset, fuisset simile praeterito.

Et tamen quo usque vivimus ? Omnium rerum cognitione fruiti sumus. Scimus a quibus principiis [*](principiis Lipsius; principalis BA.) natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit. Scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere. Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem. Illuc eundum est, ubi ista propius aspicias. "

Nec hac spe," inquit sapiens ille, " fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter iudico. Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo meum misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta et post mortem nihil ex homine restare; aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo."

"Non tam multis vixit annis quam potuit." Et paucorum versuum liber est et quidem laudandus atque utilis; annales Tanusii [*](an(n)ale est amisii BA; corr. edd.) scis quam ponderosi

v3.p.10
sint et quid vocentur. Hoc est vita quorumdam longa, et quod Tanusii sequitur annales.

Numquid feliciorem iudicas eum, qui summo die muneris, quam eum, qui medio occiditur ? Numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas, ut iugulari in spoliario quam in harena malit ? Non maiore spatio alter alterum . Mors per omnes it; qui occidit, consequitur occisum. Minimum est, de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis ? Vale.

Eam partem philosophiae, quae dat propria cuique personae praecepta _ nec in universum conponit hominem, sed marito suadet quomodo se gerat adversus uxorem, patri quomodo liberos, domino quomodo servos regat, quidam solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram vagantes reliquerunt, tamquam quis posset de parte suadere nisi qui summam prius totius vitae complexus est.

Sed Ariston Stoicus contrario hanc partem levem existimat et quae non descendat in pectus usque

v3.p.12
anilia [*](anilia Buecheler; anilla B; anillam or atillam A.) habentem praecepta, plurimum ait proficere ipsa decreta philosophiae constitutionemque summi boni. Quam qui bene intellexit ac didicit, quid in quaque re faciendum sit sibi ipse praecipit. [*](praecipit later MSS.; praecepit BA.) Quemadmodum qui iaculari discit, destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittet, eum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur, didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit: sic qui se ad totam vitam instruxit, non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo cum uxore aut cum filio viveret, sed quomodo bene viveret.

In hoc est et quomodo cum uxore ac liberis vivat.

Cleanthes utilem quidem iudicat et hanc partem, sed inbecillam nisi ab universo fluit, nisi decreta ipsa philosophiae et capita cognovit. In duas ergo quaestiones locus iste dividitur: utrum utilis an inutilis sit, et an solus virum bonum possit efficere, id est utrum sit an omnes faciat supervacuos.

Qui hanc partem videri volunt supervacuam, hoc aiunt: " Si quid oculis oppositum moratur aciem, removendum est. Illo quidem obiecto operam perdit [*](perdit Buecheler and others; perdidit BA.)

v3.p.14
qui praecipit: sic ambulabis, illo manum porriges. Eodem modo ubi aliqua res occaecat animum et ad officiorum dispiciendum ordinem inpedit, nihil agit qui praecipit: sic vives cum patre, sic cum uxore. Nihil enim proficient praecepta, quamdiu menti error offusus est; si ille discutitur, apparebit, quid cuique debeatur officio. Alioqui doces illum, [*](illum cod. Rhedig. 2; illo BA.) quid sano faciendum sit, non efficis sanum.

Pauperi ut agat divitem monstras; hoc quomodo manente paupertate fieri potest ? Ostendis esurienti quid tamquam satur faciat; fixam potius medullis famem detrahe. " Idem tibi de omnibus vitiis dico: ipsa removenda sunt, non praecipiendum quod fieri illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.

Efficias oportet, ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse; ostendas illi miserrimos divites.

Efficias, ut quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolere [*](von Arnim removed quemquam after dolere.) nec mori; saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium, quod ad neminem redit; in

v3.p.16
dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est. Optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus extendi; omnia fortiter excipienda, quae nobis mundi necessitas imperat.

" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem [*](voluptatem later MSS.; voluntatem BA.) est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant [*](desideravit later MSS.; desideravit BA.) ad singula, qui dicat: sic incede, sic cena. Hoc viro hoc feminae, hoc marito hoc caelibi convenit.

Ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt. Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat. Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.

"Utrum deinde manifesta an dubia praecipies? Non desiderant manifesta monitorem, praecipienti dubia non creditur; supervacuum est ergo praecipere. Id

v3.p.18
adeo sic disce. Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit. Si probaturus es, illa per quae probas plus valent satisque per se sunt.

Sic amico utere, sic cive, sic socio. Quare ? Quia iustum est. Omnia ista mihi de iustitia locus tradit. Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam. Hoc cum persuasi mihi et perbibi, [*](perbibi later MSS.; perhibi BA.) quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent ? Praecepta dare scienti supervacuum est, nescienti parum. Audire enim debet non tantum, quid sibi praecipiatur, sed etiam quare.

Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti ? Qui non habet, nihil a te adiuvabitur; aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit. Qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque, scit, quid [*](scit quid later MSS,; scit BA.) sibi faciendum sit, etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae summoveri potest.

" Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et

v3.p.20
cito specie quo non oportet trahente corrumpitur. Itaque debemus aut mentem aegram et vitiis liberare, aut vacantem [*](vacantem later MSS.; vagantem BA.) quidem, sed ad peiora pronam . Utrumque decreta philosophiae faciunt; ergo tale genus nil agit.