Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

"Est quidem," inquit, "sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate."

Quod incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum; quod levius est, negas, beatissimum esse.

v2.p.456
Atqui si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius efficiet, ut beatissimus sit. Minus enim intervalli a beato [*](a beato later MSS.; beato BA.) ad beatissimum restat quam a misero ad beatum. An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat ? In summo deficit clivo?

Commoda sunt in vita [*](in vita later MSS.; invida BA.) et incommoda, utraque extra nos. Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur ? Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest minui.

Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis. Claritate enim eius quicquid sine illo luceret absconditur. " Sed quaedam," inquit, " soli quoque opstant." At sol integer est [*](at sol integer est Buecheler; ipsamasole integra est BA. A §5.) etiam inter opposita, et quamvis aliquid interiacet, quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur. Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor,

v2.p.458
ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.

Eodem modo virtuti opposita nihil detrahunt; non est minor, sed minus fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet. Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.

Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis ? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia; e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororum [*](tororum Capps; horum MSS.; ceterorum Buecheler; nervorum Kronenberg.) sanitas firmitasque.

Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio [*](in medio later MSS.; medio BA) relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse ? Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam ? Deinde si

v2.p.460
damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur. Nam quibus potentia non est in peiorem transferendi [*](transferendi later MSS.; transiendi BA.) statum, ne interpellandi quidem optimum.

" Frigidum," inquit, " aliquid et calidum novimus, inter utrumque tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser." Volo hanc contra nos positam imaginem excutere. Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum. Si plus calidi adfudero, fiet novissime calidum. At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est.

Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem; non fit miser. Adicio debilitatem; non fit miser. Adicio dolores continuos et graves; miser non fit. Quem tam multa mala in miseram vitam non transferunt, ne ex beata quidem educunt.

Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit, [*](qui labi coepit Muretus; qui illa coepit BA.) alicubi subsistat ? Quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo. Quidni non possit beata vita rescindi ? Ne remitti quidem potest, et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est.

" Quid ergo ? " inquit, " sapiens non est beatior,

v2.p.462
qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est ?" Responde mihi: numquid et melior est et honestior ? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius vivat oportet, ut beatius vivat; si rectius non potest, ne beatius quidem. [*](ne beatius quidem later MSS.; ne beatus quidem BA.) Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem vita, quae ex virtute est. Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones. Nam voluptas non est digna, ad quam respiciat.

Quid est in virtute praecipuum ? Futuro non indigere nec dies suos computare; in quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam naturam excurrentia. Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur [*](metimur later MSS.; mentimur BA.) et vitiis nostris nomen virtutis inponimus. Quid porro ? Non aeque incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus positum dicere " beatus sum" ? Atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est. " Beatissimum," inquit, " hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.

Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quom [*](quom O. Rossbach; cum BA.) aput eos quoque reperiantur, [*](reperiantur later MSS.; aperiantur BA.) aput quos voluptas imperavit ? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem

v2.p.464
nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibiles. Non video enim, quomodo non in infimum [*](non in infimum vulg.; non in imum Buecheler; non infirmum BA.) agatur e fastigio suo deiecta virtus. Aut beatum praestare debet, aut si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest mitti; aut vincatur oportet aut vincat.

"Dis," inquit, "inmortalibus solis et virtus et beata vita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo. Accedimus ad illa, non pervenimus." Ratio vero dis hominibusque communis est; haec in illis consummata est, in nobis consummabilis.

Sed ad desperationem nos vitia nostra perducunt; nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium bibat etiamnunc et incertum est. Desideret oculorum atque aurium sensum, bonam valitudinem et non foedum aspectum corporis et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium.

Per hanc potest non paenitenda agi vita, at [*](agi vita at Buecheler; agitavit BA.) inperfecto viro huic malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad prava. Illa apparens malitia et exagitata [*](apparens malitia et exagitata Buecheler; aitarens malitia et ea agitata BA.) abest [*](A and B give de bono after abest; in B the words are added at the end of the line.) ; non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur. Cuicumque autem deest aliquid ad bonum, malus est.

v2.p.466
Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor

Nemo inprobe eo conatur ascendere, unde descenderat. Quid est autem cur non existimes in eo divini aliquid existere, qui dei pars est ? Totum hoc, quo continemur, et unum est et deus; et socii sumus eius et membra. Capax est noster animus, perfertur illo, si vitia non deprimant. Quemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur et spectat in caelum, ita animus, cui in quantum vult licet porrigi, in hoc a natura rerum formatus est, ut paria dis vellet. Et si utatur suis viribus ac se in spatium suum extendat, non aliena via [*](via Schweighaeuser; vita BA.) ad summa nititur.

Magnus erat labor ire in caelum; redit. Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, [*](ab hoc aestimat splendore Rubenius; ad hoc aestimat splendorem BA.) quo inperitorum [*](inperitorum cod. Velz.; inperitior B; inpericior A.) verberant oculos, sed a vetere caeno, [*](a vetere caeno Rubenius; avertero caelo BA.) ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.

Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo congeruntur; animum impleri debere, non arcam.

Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua

v2.p.468
orientis occidentisque terminis finiat [*](finiat. later MSS.: fiat BA.) deorumque ritu cuncta possideat. [*](possideat later MSS. possideant BA.) cum opibus suis divites superne despiciat. quorum nemo tam suo laetus est quid cristis alieno.

Cum se in hanc sublimitatem edit. corporis quoque ut [*](ut Buecheler: vel or velut BA.) oneris necessarii non amator, sed procurator est nec se illi, cui inpositus est, subicit. Nemo liber est, qui corpori servit. Nam ut alios dominos, quos nimia pro illo sollicitudo invenit; transeas, ipsius morosum imperium delicatumque est.