Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid ais ? Philosophia homines docuit habere clavem et seram? Quid [*](quid later MSS.; quidquid B.) aliud erat avaritiae signum dare ? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum. Mihi crede, felix illud saeculum ante architectus fuit, ante tectores. [*](ante architectos ista Hense; antea architektos fuit. antetacteres. ista B.)

Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere,

  1. Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant casam.

Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita

v2.p.402
decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis habitavere, sed securi. Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.

In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus viris iudicat.

Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos

  1. Tunc laqueis captare feras et fallere visco
  2. Inventum et magnos canibus circumdare saltus.
Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit.

In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas [*](liquefactas later MSS.; liquefacta B.) fudisset; ista [*](ista Pincianus; ipsa B.) tales inveniunt, quales colunt.

Ne illa quidem tam suptilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.

Sapiens facilis victu fuit, quidni ?. Cum hoc quoque saeculo esse quam expeditissimus cupiat.

Quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenen mireris et Daedalum ? Uter ex his sapiens tibi videtur ? Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus

v2.p.404
exemptum e perula calicem cum [*](cum added by Bachrens.) hac obiurgatione sui: " quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui ! " qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit ?

Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, [*](sericorum Fickert; servorum B.) posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ? Quem si audire humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet sibi cocum esse quam militem.

Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes, quibus expedita erat tutela corporis. Simplici cura constant necessaria; in delicias laboratum Non desiderabis artifices; sequere naturam.

Illa noluit esse districtos. Ad quaecumque nos cogebat, instruxit. "Frigus intolerabilest corpori nudo." Quid ergo ? Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? Non corticibus arborum pleraeque gentes

v2.p.406
tegunt corpora ? Non avium plumae in usum vestis conseruntur ? Non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt? "

Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere." Quid ergo ? Non vetustas multa dedit [*](dedit Madvig; abdidit MSS. Buecheler suspects the whole clause to be corrupt. H. Müller suggests abdita dedit.) loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt ? Quid ergo ? Non quilibet [*](quilibet later MSS.; quaelibet B. G. Gemoll believes that the words quid ergo securi should be placed at the head of §17.) virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula [*](stipula Hense et al.; despicula B; de stipula cod. Harl. followed by Haase.) aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere [*](transiere later MSS.; transire B.) securi ? Quid ergo ? Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus ?

Non fuit tam inimica natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere. Nihil horum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita produci. Ad parata nati sumus; nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obvia erant et Among many accounts by Roman writers of early man, compare this passage of Ovid, and that in the fifth book of Lucretius.

v2.p.408
gratuita et opera levi parabilia. Modus enim omnium prout necessitas erat; nos ista pretiosa, nos mira, [*](mira Pincianus; misera B.) nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus.

Sufficit ad id natura, quod poscit. A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia. Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit et illius deservire libidini iussit. Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporis [*](corporis later MSS.; corpori BA.) negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc mollitia [*](mollitia added by Capps.) molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est velle, quantum sat est.

Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is [*](is Buecheler; his BA.) qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis

v2.p.410
ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque [*](utrimque later MSS.; utrumque BA.) conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi. Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo
  1. Tela iugo vincta [*](vincta (with Ovid) a later MS.; iuncta BA.) est, stamen secernit harundo,
  2. Inseritur medium radiis subtemen acutis,
  3. Quod lato paviunt [*](paviunt Gruter; pariunt BA.) insecti pectine dentes.
Quid, si contigisset illi adire [*](adire later MSS.; addere BA.) has nostri temporis telas, quibus [*](quibus later MSS.; in quibus BA.) vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?

Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, [*](iteratum Pincianus; inter aratrum BA.) quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.

Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit. Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere. " Receptas," inquit, "in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit,

v2.p.412
et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur; tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat. Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit.

Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat; deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio." Non multum afuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret.

Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt. "

Omnia," inquit, "haec sapiens quidem invenit; sed minora quam ut ipse tractaret,

v2.p.414
sordidioribus ministris dedit." Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisse [*](prodisse later MSS.; prodidisse BA.) memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent ? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus ? Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur ? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt;

sapientia altius sedet nec manus edocet, animorum magistra est.

Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit ? Non decores [*](decoros later MSS.; dedecoros BA.) corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem. Non arma nec muros nec bello [*](bello Madvig; bella BA.) utilia molitur, paci favet et genus humanum ad concordiam vocat.

Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi tam parvola adsignas ? Artificem vides vitae. Alias quidem artes sub dominio habet. Nam cui

v2.p.416
vita, illi vitam ornantia quoque [*](vitam ornantia quoque Hense; vitae quoque ornantia MSS.) serviunt; ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo vias aperit.