Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, [*](de illa attested by Pincianus; illa BA.) quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri [*](deleniri Muretus; deleri BA.) potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi. Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo, quo adhuc artificia deerant et ipso usu discebantur utilia, non credo.

Secutast [*](secutast Buecheler; sinitaut BA.) fortunata tempora,cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere. [*](After discurrere Buecheler suggested docuere.) Non erant illi sapientes viri, etiam si faciebant facienda sapientibus.

Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat.

Quid hominum illo genere felicius ? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens

v2.p.424
ita tutela [*](ita tutela Buecheler; in tutela or in tutelam MSS.) omnium, haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses ?

Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit. [*](redegit Buecheler and a late MS.; redacti BA.) Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit.

Licet itaque nunc conetur reparare [*](conetur reparare Buecheler and Gloeckner; concurrere parare BA.) quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens [*](pellem a late MS.; pelleris BA.) vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.

Cum omnia fecerimus, multum habebimus; universum habebamus.

Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat. Nec ulli aut superesse poterat aut deesse; inter concordes dividebatur. Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum avarus abscondendo quod sibi iaceret, alium necessariis quoque excluserat; par erat alterius ac sui cura.