Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat; deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio." Non multum afuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret.

Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt. "

Omnia," inquit, "haec sapiens quidem invenit; sed minora quam ut ipse tractaret,

v2.p.414
sordidioribus ministris dedit." Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisse [*](prodisse later MSS.; prodidisse BA.) memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent ? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus ? Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur ? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt;

sapientia altius sedet nec manus edocet, animorum magistra est.

Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit ? Non decores [*](decoros later MSS.; dedecoros BA.) corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem. Non arma nec muros nec bello [*](bello Madvig; bella BA.) utilia molitur, paci favet et genus humanum ad concordiam vocat.

Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi tam parvola adsignas ? Artificem vides vitae. Alias quidem artes sub dominio habet. Nam cui

v2.p.416
vita, illi vitam ornantia quoque [*](vitam ornantia quoque Hense; vitae quoque ornantia MSS.) serviunt; ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo vias aperit.

Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit. Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum [*](numinum Erasmus; nominum BA.) formam animae perpetuatae, [*](perpetuatae Schweighaeuser; perpetuae MSS. and Hense.) ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.

Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse reseratur, cuius vera simulacra verasque facies cernendas [*](cernendas later MSS.; cernendis BA.) mentibus protulit. Nam ad spectacula tam magna hebes visus est.