Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non dubie habet aliquid simile amicitiae affectus amantium; possis dicere illam esse insanam amicitiam. Numquid ergo quisquam amat lucri causa ? Numquid ambitionis aut gloriae ? Ipse per se amor omnium aliarum rerum neglegens animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit. Quid ergo? Ex honestiore causa coit turpis adfectus? "

Non agitur," inquis, " nunc de hoc, an amicitia propter se ipsam adpetenda sit." Immo vero nihil magis probandum est. Nam si propter se ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est. " Quomodo ergo ad illam accedit?" Quomodo ad rem pulcherrimam, non

v1.p.50
lucro captus nec varietate fortunae perterritus. Detrahit amicitiae maiestatem suam, qui illam parat ad bonos casus.

Se contentus est sapiens. Hoc, mi Lucili, plerique perperam interpretantur; sapientem undique submovent et intra cutem suam cogunt. Distinguendum autem est, quid et quatenus vox ista promittat; se contentus est sapiens ad beate vivendum, non ad vivendum. Ad hoc enim multis illi rebus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente fortunam.

Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare. Ait sapientem nulla re egere, et tamen multis illi rebus opus esse. " Contra stulto nulla re opus est, nulla enim re uti scit, sed omnibus eget." Sapienti et manibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla re. Egere enim necessitatis est, nihil necesse sapienti est.

Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est. Hos cupit habere quam plurimos, non ut beate vivat; vivet enim etiam sine amicis beate. Summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit. Domi colitur, ex se totum est. Incipit fortunae esse subiectum, [*](subiectum Erasmus; subiectus MSS.) si quam partem sui foris quaerit.

"Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam coniectus, vel in aliqua gente aliena destitutus, vel in navigatione longa retentus, aut in desertum litus eiectus?"

v1.p.52
Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus. Tale quiddam sapiens facit; in se reconditur, secum est.

Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem; se contentus est [*](est added by editors.) et liberos tollit; se contentus est et tamen non viveret, si foret sine homine victurus. Ad amicitiam fert illum nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio. Nam ut aliarum nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae. Quomodo solitudinis [*](solitudinis Haupt; solitudo in MSS.) odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos amicitiarum adpetentes faciat.

Nihilominus cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet, quod Stilbon ille dixit, Stilbon quem Epicuri epistula insequitur; hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, numquid perdidisset, " Omnia," inquit, " bona mea mecum sunt."

Ecce vir fortis ac strenuus! Ipsam hostis sui victoriam vicit. " Nihil," inquit, " perdidi "; dubitare illum coegit, an vicisset. "Omnia mea mecum

v1.p.54
sunt [*](id est iustitia, virtus, prudentia, after sunt, most MSS.; deleted by Buecheler.) ; " hoc ipsum est nihil bonum putare, quod eripi possit.

Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeant; quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis evasit! Vides, quanto facilius sit totam gentem quam unum virum vincere ? Haec vox illi communis est cum Stoico. Aeque et hic intacta bona per concrematas urbes fert. Se enim ipso contentus est. Hoc felicitatem suam fine designat.

Ne existimes nos solos generosa verba iactare; et ipse Stilbonis obiurgator Epicurus similem illi vocem emisit, quam tu boni consule, etiam si hunc diem iam expunxi. " Si cui," inquit, " sua non videntur amplissima, licet totius mundi dominus sit, tamen miser est." Vel si hoc modo tibi melius enuntiari videtur,— id enim agendum est, ut non verbis serviamus, sed sensibus,—: " Miser est, qui se non beatissimum iudicat, licet imperet mundo.''