Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Omnes autem istas arbores, quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina, quae si prodest, habemus pluviam in nostra potestate.

Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi adversarium paravit, sic ego parem te mihi. VALE.

Naufragium, antequam navem adscenderem, feci. Quomodo acciderit, non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo, immo etiam si nolueris. Interim hoc me iter docuit, quam multa haberemus supervacua et quam facile iudicio possemus deponere,

v2.p.324
quae, si quando necessitas abstulit, non sentimus ablata.

Cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis rebus, nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus. Culcita in terra iacet, ego in culcita. Ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta est.

De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus. Illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est, quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo.

Vehiculum, in quod inpositus sum, rusticum est; nudae vivere se ambulando testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo, ut hoc vehiculum velim [*](velim V2; nolim V1Pb, etc.) videri meum. Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem. Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.

Parum adhuc profeci. Nondum audeo frugalitatem palam ferre. Etiamnunc curo opiniones viatorum.

v2.p.326
Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat: " Insanitis, erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis suo. Cum ad patrimonium ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum, quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia, nam haec quoque iam expensa fertis:

late possidet, sed multum debet; habet domum formosam, sed alienis nummis paratam: familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet; si creditoribus solverit, nihil illi supererit Idem in reliquis quoque facere debebitis, excutere quantum proprii quisque habeat."

Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret. Cum omnia dixeris, pauper est. Quare ? Quia debet. " Quantum ? " inquis. Omnia. Nisi forte iudicas interesse, utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit.

Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris ? Quid ista vehicula caelata ?

  1. Instratos ostro alipedes pictisque tapetis,
  2. Aurea pectoribus demissa monilia pendent,
  3. Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum.
Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam.
v2.p.328

M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in via [*](After via Lipsius removed divitibus.) cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem ! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato videretur, hic, qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat, utrum se ad gladium locet an ad cultrum.

O quantum erat saeculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem uno caballo esse contentum et ne toto quidem ! Partem enim sarcinae ab utroque latere dependentes occupabant. Ita non omnibus obesis mannis et asturconibus et tolutariis praeferres unicum illum equum ab ipso Catone defrictum ?

Video non futurum finem in ista materia ullum, nisi quem ipse mihi fecero. Hic itaque conticescam, quantum ad ista, quae sine dubio talia divinavit futura, qualia nunc sunt, qui primus appellavit " inpedimenta." Nunc volo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem pertinentes, quam satisfacere vitae beatae contendimus.

"Quod bonum est, bonos facit. Nam et in arte musica quod bonum est, facit musicum. Fortuita

v2.p.330
bonum non faciunt. Ergo non sunt bona." Adversus hoc sic respondent Peripatetici, ut quod primum proponimus, falsum esse dicant. " Ab eo," inquiunt, " quod est bonum, non utique fiunt boni. In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi. Nihil tamen horum facit musicum."

Hic respondebimus: " Non intellegitis, quomodo posuerimus quod bonum est in musica. Non enim id dicimus, quod instruit musicum, sed quod facit; tu ad supellectilem artis, non ad artem venis. Si quid autem in ipsa arte musica bonum est, id utique musicum faciet."

Etiamnunc facere istuc [*](istuc Hense; is me or his me MSS.) planius volo. Bonum in arte musica duobus modis dicitur, alterum, quo effectus musici adiuvatur, alterum, quo ars. Ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent. Est enim artifex etiam sine istis; uti forsitan non potest arte. Hoc non est aeque duplex in homine; idem enim est bonum et hominis et vitae.

"Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest, bonum non est. Opes autem et lenoni et lanistae contingunt. Ergo non sunt bona." "Falsum est," inquiunt, "quod proponitis. Nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere."

Sed istae artes non sunt magnitudinem animi professae,

v2.p.332
non consurgunt in altum nec fortuita fastidiunt. Virtus extollit hominem et super cara mortalibus conlocat; nec ea, quae bona, nec ea, quae mala vocantur, aut cupit nimis aut expavescit. Chelidon, unus ex Cleopatrae mollibus, patrimonium grande possedit. Nuper Natalis tam inprobae linguae quam inpurae, in cuius ore feminae purgabantur, et multorum heres fuit et multos habuit heredes. Quid ergo ? Utrum illum pecunia inpurum effecit an ipse pecuniam inspurcavit ? Quae sic in quosdam homines quomodo denarius in cloacam cadit.

Virtus super ista consistit. Suo aere censetur. Nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est.

Fiscus tanti est, quantum habet; immo in accessionem eius venit, quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices sunt.

Quare ergo sapiens magnus est? Quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit, bonum non esse.

Itaque in

v2.p.334
dolentiam numquam bonum dicam; habet illam cicada, habet pulex. Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam; quid est otiosius verme ? Quaeris, quae res sapientem faciat ? Quae deum. Des oportet illi divinum aliquid, caeleste, magnificum. Non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem patitur.