Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid ergo?" inquis, " non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari ?" Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. Puto, aeque qui in odoribus iacet, mortuus est quam qui rapitur unco.

Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura.

Quid deinde prodest secessisse ? Tamquam non trans maria nos sollicitudinum causae persequantur ! Quae latebra est, in quam non intret metus mortis ? Quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet ? Quacumque te abdideris, mala humana circumstrepent. Multa extra sunt, quae circumeunt nos, quo aut [*](quo aut later MSS.; quae aut VPb.) fallant aut urgeant, multa intus, quae in media solitudine exaestuant.

Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna multis machinis lacessitum non transit. In insuperabili loco stat animus, qui externa deseruit, et arce se sua vindicat; infra illum omne telum cadit. Non habet, ut putamus, fortuna longas manus; neminem occupat nisi haerentem sibi.

Itaque quantum possumus, ab illa resiliamus; quod sola praestabit sui naturaeque cognitio. [*](cognitio later MSS.; conditio Vb; condicio p.) Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac

v2.p.244
fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.

Haec quidam [*](quidam later MSS.; quidem VPb.) putant ipsos etiam sine philosophia repressisse. Sed, cum securos aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio. Magna verba excidunt, cum tortor poposcit manum, cum mors propius [*](propius later MSS.; potius VPb.) accessit. Possis illi dicere: facile provocabas mala absentia; ecce dolor, quem tolerabilem esse dicebas, ecce mors, quam contra multa animose locutus es; sonant flagella, gladius micat:

  1. Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.

Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris, sed animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non exhortabitur nec adtollet, qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse. Libet enim, Lucili virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer, excussi.

Zenon noster hac collectione utitur: "nullum malum gloriosum est; mors autem gloriosa est; mors ergo non est malum." Profecisti; liberatus sum metu; post hoc non dubitabo porrigere cervicem. Non vis severius loqui nec moritura risum

v2.p.246
movere ? Non mehercules facile tibi dixerim, utrum ineptior fuerit, qui se hac interrogatione iudicavit mortis metum extinguere, an qui hoc, tamquam ad rem pertineret, conatus est solvere.